Incipit
℣. Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
|

Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. De profúndis * clamávi ad te, Dómine. ‡
Psalmus 129 [1]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * ‡ Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De profúndis clamávi ad te, Dómine.
|
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. De profúndis * clamávi ad te, Dómine.
Psalmus 129 [1]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum eius; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De profúndis clamávi ad te, Dómine.
|
Ant. Speret * Israël in Dómino.
Psalmus 130 [2]
130:1 Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
130:1 Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
130:2 Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
130:2 Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
130:3 Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speret Israël in Dómino.
|
Ant. Speret * Israël in Dómino.
Psalmus 130 [2]
130:1 Dómine, non supérbit cor meum, * neque extollúntur óculi mei,
130:2 Nec prósequor res grandes * aut altióres me ipso.
130:3 Immo compósui et pacávi * ánimam meam,
130:4 Sicut párvulus in grémio matris suæ: * sicut párvulus, ita in me est ánima mea.
130:5 Spera, Israël, in Dómino, * et nunc et usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speret Israël in Dómino.
|
Ant. Et omnis * mansuetúdinis eius.
Psalmus 131 [3]
131:1 Meménto, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis eius:
131:2 Sicut iurávit Dómino, * votum vovit Deo Iacob:
131:3 Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
131:4 Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
131:5 Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Iacob.
131:6 Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
131:7 Introíbimus in tabernáculum eius: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes eius.
131:8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
131:9 Sacerdótes tui induántur iustítiam: * et sancti tui exsúltent.
131:10 Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
131:11 Iurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
131:12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
131:12 Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
131:13 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
131:14 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
131:15 Víduam eius benedícens benedícam: * páuperes eius saturábo pánibus.
131:16 Sacerdótes eius índuam salutári: * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
131:17 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
131:18 Inimícos eius índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et omnis mansuetúdinis eius.
|
Ant. Et omnis * mansuetúdinis eius.
Psalmus 131 [3]
131:1 Meménto, Dómine, in grátiam David * omnis sollicitúdinis eius:
131:2 Quómodo iuráverit Dómino, * votum vóverit Poténti Iacob:
131:3 Non intrábo in habitáculum domus meæ, * non ascéndam in stratum lecti mei,
131:4 Non concédam somnum óculis meis, * pálpebris meis quiétem,
131:5 Donec invénero locum Dómino, * habitatiónem Poténti Iacob.
131:6 Ecce, audívimus de illa in Ephrata; * invénimus eam in campis Iaar.
131:7 Intrémus in habitatiónem eius, * procidámus ante scabéllum pedum eius.
131:8 Surge, Dómine, in locum quiétis tuæ, * tu et arca maiestátis tuæ.
131:9 Sacerdótes tui índuant iustítiam, * et sancti tui exsultántes exsúltent.
131:10 Propter David, servum tuum, * noli repéllere fáciem uncti tui.
131:11 Iurávit Dóminus David promíssum firmum a quo non recédet: * Súbolem géneris tui ponam super sólium tuum.
131:12 Si custodíerint fílii tui pactum meum, * et præcépta quæ docébo eos,
131:13 Etiam fílii eórum in sempitérnum * sedébunt super sólium tuum.
131:14 Nam Dóminus elégit Sion, * eam optávit sedem sibi:
131:15 Hæc est réquies mea in sempitérnum, * hic habitábo, quóniam optávi eam.
131:16 Víctui eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pane.
131:17 Sacerdótes eius índuam salúte, * et sancti eius exsultántes exsultábunt.
131:18 Illic David suscitábo cornu, * parábo lucérnam uncto meo.
131:19 Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem fulgébit diadéma meum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et omnis mansuetúdinis eius.
|
Ant. Ecce quam bonum, * et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! ‡
Psalmus 132 [4]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 ‡ Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
132:2 Quod descéndit in oram vestiménti eius: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
132:3 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce quam bonum, et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!
|
Ant. Ecce quam bonum, * et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! ‡
Psalmus 132 [4]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 ‡ Sicut óleum óptimum in cápite, * quod défluit in barbam, barbam Aaron,
132:3 Quod défluit in oram vestiménti eius; * sicut ros Hermon, qui descéndit super montem Sion:
132:4 Nam illic largítur Dóminus benedictiónem, * vitam usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce quam bonum, et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!
|
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor 1:3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
℟. Deo grátias.
℟.br. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℣. Semper laus eius in ore meo.
℟. In omni témpore.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
Hymnus
Tellúris ingens Cónditor,
Mundi solum qui éruens,
Pulsis aquæ moléstiis,
Terram dedísti immóbilem:
Ut germen aptum próferens,
Fulvis decóra flóribus,
Fecúnda fructu sísteret,
Pastúmque gratum rédderet.
Mentis perústæ vúlnera
Munda viróre grátiæ:
Ut facta fletu díluat,
Motúsque pravos átterat.
Iussis tuis obtémperet:
Nullis malis appróximet:
Bonis repléri gáudeat,
Et mortis actum nésciat.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
℣. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
℟. Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Exsúltet * spíritus meus in Deo salutári meo.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúltet spíritus meus in Deo salutári meo.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Exsúltet * spíritus meus in Deo salutári meo.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ✠ ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius,
1:50 Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúltet spíritus meus in Deo salutári meo.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum; multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Si descendendum sit a choro, concluditur dicendo.
℣. Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.